Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/410

From GATE
This page has not been proofread


lustra,varii cycli ac periodi, variae epochae seu radices, aliaeque similes partes, ut videbimus. Est haec Scientia partus Astronomiae genuinus, et nobilissima aeque ac utilissima Mathematicae species, ac talis omnino, cui Principes quoque ac Nobiles studium suum impendant, uti impenderunt olim Romanorum Reges, Romulus, Numa Pompilius, Julius Caesar, Constantinus Magnus, aliique Principes non pauci. Notum est doctis omnibus, quam crassis erroribus scateat Calendarium Julianum, quo Ecclesia Catholica ab Apostolorum temporibus ad annum usque praeteriti saeculi octuagesimum secundum fuit usa, et nonnulla Septentrionis Regna ac Provinciae etiamnum ut untur: notum, quanto studio ac solicitudine, quot sumptibus et impensis Romanus Pontifex Gregorius XIII. praedicto ejus dem saeculi anno, evocatis Romam doctissimis e toto Christiano Orbe Mathematicis, consentiente Caesare, Regibus, Principibus, Academiis celeberrimis, bonisque omnibus applaudentibus, illud idem correxerit, atque ad illam formam, quam Calendarium Gregorianum (ut nunc a dicti Pontificis nomine appellatur) exhibet, reduxerit: notissimum, quot lites et contentiones reformatio