Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/408

From GATE
This page has not been proofread


sume ergo circino ex scala praedicta pedes 66, atque hac distantia circini, ab ambitu exteriori B B B B, introrsum versus, duc parallelas F F F F, quae vel coeant in punctis I, vel jungantur lineola F F, eritque spatium intermedium G G G vestigium valli.
III. In Tabula eadem Capitis XIII. quaere viam rectam, scabellum,et latitudinem interiorem loricae inferioris seu horizontalis,reperies numeros 15, 3, 15: quos confla in unam summam, et habebis 33: sume ergo iterum circino ex scala pedes 33, atque hac distantia duc circumquaque rectas C C C, parallelas rectis B B B, et habebis vestigia viae tectae, scabelli, et loricae inferioris seu faussae brayae.
IV. Ex Tabula praedicta sume latitudinem marginis ante fossam (quae in Hexagono est 6 pedum) et latitudinem fossae (quae in eodem Hexagono est 96 pedum;) atque ad hanc distantiam circino ex scala acceptam duc rectas E E E,parallelas ad C C C ; et habebis vestigium marginis et fossae.
V. In Tabula quaere viam rectam post fossam, scabellum et basin loricae extimae : invenies numeros 15, 3, 69; quos si confles, habes 87: ex scala igitur sume pedes 87, atque hac distantia dic rectas H H H, parallelas ad E E E ; et habebis vestigium viae tectae, scabelli, et loricae post fossam, atque adeo totam Ichnographiam desideratam.

Annotatio.


Quod si minoris Munimenti seu Castelli Ichnographiam desideres,procede eodem modo, sed ex Tabula Capitis XV. praecedentis. Haec breviter insinuasse sufficiat,quae alii fuse prosequuntur.

EPILOGUS LIBRI TERTII.


AGendum nunc foret de Munimentis irregularibus, de Planimetria et Stereometria omnium Munimentorum partium, aliisque de rebus ad Fortificatoriam spectantibus: sed,quoniam de primo capite sufficienter egimus in Cursu Mathematico, reliquorum autem tractatus librum hunc in nimiam molem augeret; abstinemus, et ad aliarum Organi nostri Tabellarum explicationem ac usum transimus. Interim Plura volet,legat Goldmannum et Dogenium (sembra esserci dieresi sulla o), qui fuse Planimetriam et Stereometriam prosequuntur.