Harum igitur Tabularum seu Columnarum subsidio describes orthographice tria dicta Castellorum genera, eodem prorsus modo, quo Capite praecedenti majora Munimenta,si nimirum facias scalam A B, lineam horizontalem A B, et reliqua praestes ut supra.
Ichnographia munimentorum.
IChnographia Munimenti est plantae seu vestigii totius Munimenti exhibitio ; vestigii inquam campo impressi , si Munimentum aedificatum tolleretur, et sui tamen vestigium campo impressum reliqueret; ita ut appareret,ubi fuisset vallum, ubi via operta, ubi lorica inferior,ubi margo, ubi fossa etc. De hac Ichnographia nunc agemus, sed brevissime, et praxin totam ostendemus unico expemplo,quod etiam in Cursu Mathematico dedimus.
Sit igitur ponenda ob oculos in charta Ichnographia cujuscunque Munimenti, v. gr. Hexagoni; sic operare.
I. Fac scalam proportionatam Ichnographiae futurae, et ejus ope delinea,praxi tradita Capite octavo, Munimentum Hexagonum B B B B,prout apparet in Iconismo XXVIII.
Vide Iconismum XXIX.
II. Quaere in Tabula Orthgpgraphica Capitis XIII. praecedentis latitudinem valli inderiorem Hexagoni; reperies 66 pedes: