campum uno sequentium modorum. Ad hoc autem exsequendum opus est Instrumento aliquo Geometrico. Inter omnia facillimum ac iucundissimum usum habet Pantometrum nostrum Kircherianum, de quo in peculiari Opere, & iterum in Lib. 6. Cursus Mathematici, ubi etiam Propositione ultimam docuimus modum delineandi in campis Munitionum Ichnographiam quod antea etiam docueramus in Opere peculiari de Pantometro. Commodus est etiam Circulus, aut Semicirculus, aut Quadrans Geometricus (de quo Libro praecedenti egimus) in gradus divisus, & Regulam dioptricam centro affixa instructus. Loco Circuli integri divisi adhiberi potest Astrolabium, in cuius plano anteriore divisus est circulus in 360 gradus, & centro affixa Regula dioptrica cum suis pinnacidiis. Qui instrumentis caret, uti poterit simplici tabella seu Asserculo loco Pantometri, uti dicemus.
Praxis prima, quando accedi potest ad centrum loci, in quo delineandum est Munimentum.
Delineandum sit in dato campi loco Pentagonum, & accedi possit ad centrum seu medium loci, ubi nimirum statuendum est centrum Pentagoni cum necessariis lineis ad Munitionem quinquangularem requisitis delineandi. Utere methodo praescripta in Opere de Pantometro, & Iterum in Lib. 6. Cursus Mathematici Propositione ultimam, vel utere sequentibus modis.
Primus Modus, ope simplicis tabella, seu Asserculi, in quo Minimentum sit delineatum.
Si Pantometro careas, adhibe simplicem tabulam seu Asserculum, pedi ad id accomodatio impositum, eique adglutina Munumentum Pentagonum in charta delineatum. Singulis lateribus ac lineis adscribe suum competentem numerum pedum ex Tabula secunda desumptum. Hanc tabellam cum charta adglutinata statue in medio loci, in quo delineandum est Munimentum, ita ut centrum Munimenti chartae correspondeat centro Munimenti in campo delineandi. Centro Munimenti tabulae