Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/318

From GATE
This page has not been proofread


operatione invenies umbram altitudinis C D futuram pedum 21 6/10 . Adde ergo 21 ad umbram A C 20 pedum,ut tota umbra turris , ab A usque ad H, sit 41 pedum.
Habita umbra integra altitudinis pedum 41 ( omitto fractionem,facilioris calculi gratia) dic iterum : Umbra G E 12, dat altitudinem E F 10, quid dat umbra A H 41? Invenies 34.

PROPOSITIO VI.


Metiri altitudines verticales ex earum umbra transcurrente.


Metiri altitudines ex umbra transcurrente

COntingit non raro, ut mensuranda sit altitudo verticalis,turris videlicer, domus, murus, aliave similis res,ad cujus basin accedere non possimus, propter fossam, aedes adhaerentes, aliaque impedimenta , ultra quae tamen porrigitur nonnihil umbrae ab ipsis, dum longissima est mane videlicet ac vesperi, projectae, atque ab uno ad alterum locum transcurrentis. Quo in casu utendum est artificio, quod dedimus in Technica Curiosa Lib. XI. Cap.12.quod rale est.

Vide Iconismi XX. Fig I.

Sit igitur mensuranda turris C D, quae ante meridiem projiciat umbram suam ultra fossam usque ad punctum F ; quod notetur. Erigatur perpendiculariter baculus A B, divisus in partes aequales 14, qui eodem tempore projiciat umbram suam usque ad punctum F; quod similiter notetur. Post meridiem,eadem turris projiciat umbram usque ad punctum H, baculus vero eodem loco erectus suam projiciat usque ad G. Jungantur lineis rectis puncta F H, et E G, mensureturque distantia F H in pedibus v.g. 26; distantia vero E G in partibus baculi divisi, v.g. 12.

Fiat jam, ut E G 12, ad A B 14, ita F H 26 ad D C. Reperietur,facta operatione per Regula Trium, altitudo D C pedum 30 ⅓.