Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/315

From GATE
This page has not been proofread


perpendiculariter, ut projiciat umbram E F. Secundo. Accipe alium bacillum, aut festucam,quae praecise aequalis sit umbrae E F. Hoc bacillo aut festuca metire umbram C B. Dico,quoties bacillus hic aut festuca reperitur in umbra C B, toties pedalis bacillus D E reperitur in altitudine B A.
Ratio est, quia propter triangula aequiangula ut umbra F E ad umbram C B, ita altitudo E D ad altitudinem B A. Quoties ergo F E reperitur in C B, toties E D ( nempe pes ) reperitur in B A.

Propositio IV.


Altitudines verticales metiri ex umbra, ope Instrumenti Sciotherici , cum et sine calculo Arithmetico.


Vide Iconismi XIX. Fig I. Metiri altitudines ex umbra,ope instrumenti Sciotherici.

PRimo. In medio tabulae seu regulae cujuspiam lignae , aut cupreae A B C D, duc lineam E F, eamque divide in partes 100, pluresve, aut pauciores, aequales inter se, adscriptis numeris ut vides. Secundo. Ex F erige perpendiculariter stylum F G, aequalem duodecim partibus lineae E F.

Ope hujus Instrumenti, lucente Sole aut Luna,metieris quasvis altitudines normaliter supra horizontem erectas, ex earum umbra, tali pacto. Primo. Metire vel per teispsum, vel per alium, umbra ab altitudine projectam, in pedibus, passibus, ulnis,prout scire cupis,quot pedum, passuum, ulnarum sit altitudo. Secundo. Eodem tempore colloca Instrumentum horizonti aequilibratum, ita ut stylus F G sit Soli aut Lunae obversus, et projiciat umbram suam in lineam E F. Tertio. Vide quotam partem lineae E F tangat extremitas umbrae. His factis, scies altitudinem et sine calculo , et cum calculo Arithmetico , uti in praecedentibus dictum fuit.
Sine calculo Arithmetico sic. Si umbra styli F G abscindat 2 partes lineae F E,umbra altitudinis habet proportionem subsextuplam ad altitudine,id est,sextuplo minor est quam altitudo,sicut duae partes lineae F G sunt sextuplo minores quam duodecim partes styli F G. Unde si umbra altitudinis sit pedum 20, altitudo erit pedum