Ratio est, quia in casibus positis distantia semper est maior, quam altitudo; habet que se ad altitudinem, sicut latus totum 100 partium ad partes abscissas. Unde sic constructa fuit Tabella:
Ut 100. ad 20. ita 100. ad 20.
Ut 100. ad 30. ita 100. ad 30. Et sic ulterius, prout in Tabella apparet.
Metiri altitudines verticales accessibiles, ope Quadrati tam penduli, quam stabilis, & ope Tabella tertia Geometricae.
MOdus operanti convenit in omnibus cum eo, quem exposui Propositione VI. Nisi quod hic assumatur distantia 100 pedum, passuum, &c. a basi altitudinis mensurandae, ibi autem assumpta fuit distantia 12 pedum, passuum &c. Nolo ergo ulterius huic rei immorari.
Multa adhuc supersunt declaranda tum circa usum trium Tabellarum hactenus explicatarum, tum circa praxes alias indagandi rerum altitudines, latitudines, declivitates per umbras ab umbrosis projectas, tam ope Quadrantis, quam sine illo; & tam cum calculo Arithmetico, quam sine illo. At quia Auctor Organi de illis nihil attingit, omitto hic & ad aliarum Tabellarum explicationem ac usum pergo. Post harum explicationem subjiciam nonnulla illorum quae modo insinnavi.
De dimensione altitudinum verticalium accessibilium ope Tabellarum Geometricarum rubro colore imbutarum.
SUpra in Iconismo IV. dedimus ex Auctore Organi tres Tabellas Geometricas, rubro colore imbutas, continentes un utraque facie quantitates altitudinum, latitudinum, profunditatum, declivitatumque. Explicationem aliquam & usum earundem dedimus ex codem Auctore Cap. 2. § 3. Nunc fundamenta illarum pandimus, & omnia fusius explicamus. Proponimus itaque Tabellas.