versetur, haec praxis; ideo Regula Proportionum appellatur. Et quia tres numeros notos point, et ex iis quartum ignotum elicit; ideo Regula Trium vulgo nuncupatur. Quia denique immensum habet usum et utilitatem non silum in Mathematicis, sed in omni humano commercio; vocatur Regula aurea.
Vulgus corrupte nuncupate Regulam De Tri.
Quoniam igitur haec Regula non utilis modo, sed necessaria quoque est Principibus ac Nobilibus, tum pri sequentibus hoc Organo tradendis Disciplinis aliquibus, tum maxime domi ac militiae; eam non inaccurate, licet breviter, tradam.
Potest autem haec Regula facilitates ac clarittais gratia, ob diversitatem exemplorum, fieri quadrmembris, nempe Simplex Directa, Simplex Inversa; Composita Directa, Composota Inversa. Singulas ordine explicabo.
Regula Proportionum directa simplex
Tota difficultas hujus Regulae constitit in collocatione trium numerorum notorum. Hanc ut enodem, proponam ante omnia exemplum quaestionis per hanc Regulam seolvendae: Deinde proponam Regulam ipasm. Ex dicendis autem patebit, cur Directa vocetur.
Exemplum igitur quaestionis, per Regulam Trium simplicem directam solvendae, hoc esto. Emit quis 4 florenis 12 libras piperis: cupit scire, quot libras possit emere 20 florenis?
Habes hic tres numeros notos, et ex iis inquiritur quartus ignotu, qui cum tertio habeat eandem proportionem, quam secundus cum primo; id est, ut sicut secundus est triplus primi, ita quartus triplus tertii.
Et quidem horum trium unus in hoc, et in omnibus aliis exemplis, habet annexam quaestionem, nempe tertius; et idem significant in specie, quod unus ex reliquis duobus, nempe florenos; quartus vero, qui quaeritur, significant similiter eandem rem in specie, quam alter ex reliquis duobus, nempe piper.
His praemissis, Regula Proportionum seu Trium simplex