Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1069

From GATE
This page has not been proofread


Usitationes sunt primus,secundus, tertius, sextus, et octavus. Melius faciet Tyro, si prius in secundo et sexto se exerceat.
II. Regula. Pentagramma quatuor Vocum signanda characterismo Cantus duri aut mollis, prout electus Tonus exigit.
III. Regula. Diximus, primam seriem quatuor Musarithmorum in Tabulas distributorum convernire Cantui, secundam Alto,tertiam Tenori,quartam Basso; posse tamen tres primas mutari,quando alioquin Vox aliqua nimis alte ascenderet, aut nimis profunde descenderet. Quod si Tenor aliquando Musarithmi mutatione ad mediocritatem reduci non possit , octava infra incedere debet, dummodo non adeo profunde descendat, ut infra Bassum incedat.Possunt etiam,et debent, aliquando Bassus et Tenor octava supra incedere , si ex Musarithmo nimis profunde descenderent.
IV. Regula. Assumptus Tonus initio Cantilenae potest aliquando mutari in alium, dummodo non transeatur de Tono Cantus duri in Tonum Cantus mollis, nisi admodum rato; et dummodo circa finem redeatur ad eundem Tonum, qui assumptus fuit initio. Lege,quae scripsi in Magia par. 2. pag. 422.
V. Regula. Illicita intervalla vitanda sunt. Quod ut fiat, haec duo servanda sunt. Primo. Quando Cantilena signata est characterismo Cantus mollis, numerus I. Et 8. Columnae Tonicae non debet applicari supra litteras A et E columnae Clavium. Secundo. Si signata est characterismo Cantus duri, non debet applicari litteris B et F, nec litterae E, nisi raro.Haec intelligenda sunt, quando columna Clavium est separata a columnis Tonorum, ita ut possit applicari ad quamcunque Tonorum columnam.
VI. Regula. Signum hoc tunc tantum apponendum est notae, quando nota immediate sequens ascendit, aut immediate sequitur pausa, aut quando nota est finalis. Praeterea numeris, qui in columnis Tonorum respondent litterae E,appositum est b molle, ad significandum, illud idem apponi debere notis,quae numeris exprimuntur; cum hac tamen cautela, ut tunc b molle apponatur notae praecedenti, quando nota immediate sequens descendit.