Cantu videlicet, Alto, Tenore, et Basso, ita ut singulae series singulis Vocibus depuatate sint. Et ultima quidem seu quarta uniuscujusque cellulae series soli Basso convenit,nec ulli alteri Voci applicare debet; sicut nec alie series applicari debent Basso. Tres reliquae series tribus reliquis Vocibus conveniunt ; prima nimirum Cantui, secunda Alto, tertia Tenori. Possunt tamen, si necessitas exigit, singulae promiscue aliis etiam Vocibus, Basso excepto, applciari. Tunc autem id facere necessarium est, quando in aliquo Tono assumpto Vox una ex Musatithmis composita altior aut profundior evadit, quam ejus natura requirit: tunc enim permutandae sunt Voces, et ex Cantu vel Tenore nimis alto faciendus est Altus, ex Alto nimis profundo Tenor.
EX omnibus Tabulis apud P. Kircherum , quas in praecedentibus non dedimus, selegi illam, quae convenit praecipue metris Jambiis Archilochicis octosyllabis, penultimam brevem habentibus, cujusmodi sunt, Veni Creator Spiritus, item, Vexilla Regis prodeunt, et similia. Possunt tamen adhiberi etiam pro Vocibus solutis octo syllabarum. Toni,qui praecipue hisce Musarithmis congruunt, sunt V. VI. et VIII.
Sequitur Tabula.