Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1055

From GATE
This page has not been proofread


supra unam pro Euripidaeis , alteram pro Archolochicis carminibus. Plures non dabimus, ne Liber in nimiam molem excrescat.
Tertium Syntagma apud eundem P. Kircherum continere debebat sex alias Tabulas, quibus per syncopationem sive ligaturam, artificiosumque fugarum progressum, omnis Musicae gratia exprimitur. Sed hae non sunt editae ab Auctore m sed paucis amicis reservatae.
Musurgia ergo seu Melopoeia Musarithmica , preaedictarum Tabularum ope insituenda, constitit in varia et artificiosa dictarum Tabularum seu Columnarum compositione et combinatione; ex qua, quomodolibet facta, necessario semper nova resultat harmonia.
Artificium, quo Tabulae Musarithmicae sunt compositae, nullibi prodit P. Kircherus. Facile tamen est, et a quoliebt Musices perito intelligi,ac in opus deduci nullo sere negotio potest. Nam si dato quolibet metri genere, aut datis quibuslibet quotcunque syllabarum vocabulis, artificio ordinario componat quatuor, aut quot placuerit, Vocum cantilenas, illarumque intervalla aut consonantias per numeros exprimat,et numeros in Tabulas redigat; habebit Tabulas Musarithmicas desideratas. Haec sapientibus sufficiunt.

§. II.


De Musarithmis seu Tabulis musarithmicis pro Contrapuncto simplici in particulari.


Template:''SidenoteRight UNdecim , ut paulo ante dixi, Pinaces seu Tabulas musarithmicas pro Contrapuncto simplici composuit P. Kircherus in Musurgia sua, tam pro solutis,quam pro metro ligatis verbis. Ex his sunt illi quatuor, quos supra dedimus, et quinta, quae paulo post sequitur.
Omnes continent primo numeros, deinde notas musicas. Numeri in varias divisi sunt cellulas seu areas. Singulae cellulae quatuor numerorum series contiennt, pro quatuor Vocibus musicis,