Vocibus accomodentur ; sequitur, reliquas Voces ultra tres jam tribus Vocibus accomodatas, tantum esse replicationes quasdam earundem trium consonantiarum. Sic decima major, sive Diapason, cum Ditono, seu tertia minor, est replicatio tertiae; et decima quinta, sive Disdiapason, est replicatio octavae; et sic de aliis.
Jam dedimus regulas pro Tetraphoniis , seu quatuor Vocum cantilenis, sed per tres tantum consonantias simplices, tertiam videlicet, quintam, et octavam. Possunt in iisdem adhiberi aliae consonantiae, ut sextae,tertiae minores sice semiditoni, et aliae. Caeterum moodus datae Basi superstruendi Voces reliquas, non differt a praecedenti explicatio §. I.
Notandum quatuor Vocum compositionem esse omnium dulcissimam, non obstante, quod octava semper in una Voce reperiatur; quia haec ipsa energiam habet ad suavitatem efficiendam,et animorum affectus concitandos. Exempla Tetraphoniorum vide apud P.Kircherum Lib.5.Musurgiae pag.253.et 254.
IN Pentaphoniis, seu quinque Vocum cantilenis, semper una ex quatuor Vocibus, sive sit Cantus, sive Altus, sive Tenor, sive Bassus, replicatur pro subjecti seu Basis ratione, et Melothetae seu Compositoris judicio.Regulae autem eadem sunt hic observandae; quae in praecedentibus, nisi quod sextae quoque et decimae intermisceri queant.
In Hexaphonisseu sex Vocum cantilenissemper ex quatuor Vocibus duae geminantur. Regulae non differunt a praecedentibus.
In Heptaphoniis et Octophoniis, id est, semptem et Octo Vocum cantilenis, replicantur tres vel quatuor Voces, et regulae eadem servantur, ut in superioribus.