Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1030

From GATE
This page has not been proofread


Notandum tamen in Dyphoniis, et sequentibus toto hoc Capite cantilenis componendis, adhiberi tantum simplices, sed etiam compositas consonantias.
I. Constitue Bassum sun certo tono, sive ex cantu firmo seu plano assumptum, sice propria phantasia compositum.
II. Fac semper, quantum fieri potest, ab octava principium, tanquam ab omniu consonantiarum principe. Si vero pctava commode haberi non possit, incipe a quinta. Si Potest tamen ab imperfecta quoque consonantia inchoari , si cum judicio fiat a melothesiae bene perito.
III. Difficilia intervalla, quantum fieri potest, evita; cujusmodi sunt semidiapente seu quinta falsa , septima , tritonus seu quarta dura,similiaque: nisi id fiat cum singulari ingeio et dexteritate, quando necessitas verborum urget.
IV. Consonantiae, quantum fieri potest , sint vicinae ad invicem, et non procedant per saltus inconditos. Trinotus quoque eviteretur, ut dictum : item inifonus , et octavaae, quantum possible est.
Hae sunt regulae Pyphoniis propriae. Quae vero sunt omnibus polyphoniis communes, hic quoque servari debent. Exempla Dyphoniorum vide apud P. Kircherum in Musurgia Lib. 5. pag. 251.

?. III.


Triphonia Contrapuncti simplicis componere.


TRiphoniorum sive trium Vocum Cantilenarumque regulae non differunt a regulis Dyphoniorum. Itaque elige quodcunque subjectum pro Basso, sive ex cantu Gregoriano, sive ex propria phantasia depromptum, vel ab alio concinnatum. Deinde juxta regulas in Dyphoniis praecriptas procese. Exempla vide apud P. Kircherum in Musurgia Lib. 5. pag. 252.
Notandum hic, quod in tribus Vocibus totius harmonicae proportionis perfectio constitit. Nam cum tres tantum simplices atque perfectae consonantiae sint, quae omnem harmoniam perficiunt, videlicet tertia, quinta, et octava; hae autem tribus