Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/103

From GATE
This page has not been proofread


VI. SPHAERICAM seu primi Mobilis Doctrinam continens est receptaculum; quo per dispositionem Tabellatum, quovis die annidato, quantitatem dierum et noctium, ortum Solis et occasum, crepusculorum durationem, aliaque ad primi Mobilis doctrinam spectantia, nullo labore eruit.
VII. DOCTRINA secundorum Mobilium est, et paucis Tabellis ostendit Planetarum in Zodiaco locum, quolibet anno et die; una cum aspectibus Planetarum inter se, effectuumque inde resultantium in inferiorem Mundum notitia.
VII. et IX. STEGANOGRAPHIA est; novus videlicet et impenetrabilis scribendi modus, Regibus et Principibus in celandis secretis mire opportunus.
X. MUSICA est; et modum continet duplicem melismatis componendis aptissimum.
Quae omnia per decem (novem sunt) libellos, in fundo Organi occlusos, fuse er per exempla demonstrantur, et explicantur. Ecce, mi Kinnere, summam huius Organi Mathematici; cui multitudine rerum nimia Tyronis capacitas non tam promoveretur, quam confunderetur. Unde scias, in omnibus hisce, utpote vulgo notis, nil praeter novam methodum latere. Quo Ocelli Tui ingeniolo ita me accommodavi, ut, Te praesertim peritissimo duce, nullo labore, circa eas, quas posui species Matheseos, quaestiones expediat.
Novi quoque Caesarem et Sarenissimum Archiducem seniorem, pro innato Ipsis sciendi desiderio, statim huius Organi praxin petituros. Quorum desiderio ut planius satisfiat, Te prae omnibus aliis, utpote peritiorem, elegi interprete. Verum ut interpretis munere probe fungi possis, necesse est, ut et intimam Organi praxin possideas, et frequenti exercitio facilem reddas, praemeditatis etiam primo exemplis, ut hoc pacto expeditius opereris. Quod ut fiat, Organum paulo clarius expono.
Tegmen Organi prae se fert species Matheseos, de quibus tractat; et correspondent singula spatia spatiis receptaculorum dispositis: quorum unum quodque ex una parte litteris Alphabeti, ex altera numeralibus