tantillae aetati congruum censerem. Varia e variis rerum curiosarum classibus occurrenrunt, quae magno delectationis sensu Principem afficere valuissent; sed ne ea conficerentur, et temporis angustia, et expensae paupertati meae improportionatae obstiterunt. Conclusum tendem fuit, nonnullum ad capessenda mathema cum facilitate haud importunum τἐχνασαμα[1] mittendum esse: sed difficultas erat, quomodo id ea cum felicitate expediri posset, ut Serenissimus veluti aliud agens, aliquod sui profectus specimen, sine tamen capitis defatigatione, exhibere posset. Subvenit tandem Organum hoc Mathematicum, quod in decem classes divisum in singulis diversam Matheseos speciem exhiberet; suntuque
I. ARITHMETICA; quam iuxta Neperianam methodum disposui, ne primam imnium ceu clavem quandam omisisse viderer.
II. GEOMETRIA succedit Arithmeticae, et secundum scalae gradum occupat, paucisque Tabellis Geometriae practicae methodum exponit; et consistit in hoc potissimum, ut Princeps sine calculo quantitatem seu altitudinem turrium, arborum, columnarum, aedificiorum, latitudinem fluminum, parietum, etc. solo angulo visorio per Quadrantem dato, et nota mensura distantiae seu stationis, per quemvis alium, ipse in conclavi commorans determinare possit. Ne tamen Arithmeticae deessent operationes, hisce in Tabellis latioribus aureae quodque Regulae usum adiunxi.
III. POLIORCETICA sive Fortificatoria est; et respicit fortalitiorum delineandorum rationem: et consistit in hoc, ut, dato quolibet polygono regulari, proportionem laterum, atque adeo totius molis symmetriam, duarum Tabella, designare possit.
IV. COMPUTUS est Ecclesiasticus; et in hoc consistit, ut quaecunque ad totius anni dispositionem pertinent, paucarum Tabellarum dispositione obtinere queat.
V. GNOMONICA est; qua partim per regulam quandam sciathericam, omnia horologiorum genera, universali modo; partim per vitreum seu corneum semicirculum, una cum parallelorum Solis descriprione, veluti ludendo delineare possit.
- ↑ 1. Ouvrage exécuté avec art: κέδρου τεχνάσματα. 2. Artifice, machination, ruse.