Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1021

From GATE
This page has not been proofread


ac proportionum varietate, ex diversis figuris seu notis artificiosa harmonia, veluti ex variis coloribus, constituatur.
Alias Contrapuncti divisiones vide in 2. parte Magiae Universalis Lib.7. Syntagm. 1. Cap. 3. et apud P. Kircherum in Musurgia.

§. VIII.


De Modis seu Tonis Musicis.


Musici modi seu toni.

MOdus, seu, ut alii vocant, Tonus musicus, est certa quaedam concentus formandi ratio in cantilenae principio, medio, et fine, ad certam tum intensionis remissionisque , seu ascensus ac descensus mensuram, tum concentus ad effectus varios movendos efficaciam, instituta.

Circa Tonorum numerum, naturam seu proprietates, nomenclaturas, aliaque accidentia, tanta est inter veteres et recentiores Musicae Scriptores discrepantia et varietas, ut nullus, aut vix ullus, cum alio conveniat. Alii enim tres tanrum constituendos esse contendunt, alii septem, alii Octo, alii duodecim, alii quatuordecim, alii plures. Item,quem alii constituunt primum, aut secundum, alii quartum aut quintum esse volunt. Quem alii Dorium, Lydium. Phrygium etc. appellant, alii aliis nominibus cohonestant. Nec conveniunt circa eorum ab invicem differentiam; multo minus circa originem. Plenis tamen buccis clamitant, Tonos esse totius harmonicae varietatis casaum et originem, idemque in Musica valere, quod in Logica figurae syllogisticae; et sicut sine figura apta syllogismus redditur ineptus, ita sine tono apto cantum vitiosum fieri. Ipse quoque Auctor Organu aliter disponit Tonos hic in Loculamento decimo Organi, ubi octo tantum proponit, sed octavum cum septimo confundit; aliter in Mensa Tonographica Musurgiae, ubi proponit duodecim; aliter in Cistula Musurgica,quam construxit olim,cum Mathesin doceret hic Herbipoli, quamque adhuc penes me habeo. In qua proponit tantum septem Tonos, sex videlicet ordine naturali, et octavum, omisso septimo. Supra dedi duas Tonorum Tabellas Loculamenti decimi citas,