Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1014

From GATE
This page has not been proofread


Signum hoc, , semper ponitur in Pentagrammo Bassi, et aliquando etiam in Pentagrammo Tenoris. In Basso collocatur vel in linea media ex quinque , vel in quarta, vel in quinta, uti in praecedente exemplo patet. In transponendis vocibus seu cantionibus ut plurimum ponitur in media, et tunc Bassus altius intonat. Quando poitur in quarta linea, tunc mediocrem, prioreque semiditono inferiorem, indicat. Quando vero ponitur in quinta linea, (quod raro sit) profundissimam , et semiditono inferiorem intonationem praecedente denotat. Bassi signationem sequuntur reliquarum Vocum signationes, eo prorsus modo, quo in praecedenti exemplo exprimitur.
Est autem duplex signatio : quarum altera, quam prima praecedentis diagrammatis seu exempli columna exhibet, appellatur Dura seu Naturalis; altera vero, quam exhibet secunda columna, appellatur Mollis seu Ficta, et a Dura solum in hoc differt , quod singulis Vocibus in convenienti linea aut spatio Pentagrammi apponitur b, ut in Diagrammate apparet. Possent etiam aliter pro aliis cantionum transpositionibus signari Pentagramma; sed tunc numis altam aut profundam denotarent vocem.
A praedictis tribus signis, si sursum ac deorsum per lineas ac spatia Pentagrammorum numeres , invenies sedem aliarum septem principalium Clavium seu Characterum A, B, C, D, E, F, G, Prout in sequenti Diagrammate clare apparet; in quo posui exemplum in sola media ac naturali signatione Pentagrammorum. Eadem vero est ratio in reliquis.