Page:Ms.6976.djvu/242

From GATE
This page has not been proofread

inter Deputata pro detrimentis, alius juxta Decr. 49. Congr. XII. deputandus fuit pro Postulatis.

V. Act. 6 et 7 in M. S.

[1]Die 7. Decembris electi sunt Assistentes, omnes primo Scrutinio, pro Italia P. Antonius Casati: pro germania P. Franciscus Xaverius Hallaver Rector Collegii Alonachiensis: pro gallia P. Franciscus dela gorree Provincialis Tolosanus pro Hispania P. Franciscus Sierra, idem, qui proxime ante hic officio functus fuerat.
Ob absentiam vero PP. Lusitatorum exemplo Congregationis X. electio Assistentis Lusitaniae, remissa fuit ad P. Nostrum, eomodo facienda, quo extra Congregationem Generalem, Assistenti mortuo, novus subrogatur.
[2]Post hec vocato ad Congregationem P. Secretario Societatis (nam P. procurator Generalis jam inter electores aderat) primo etiam scrutinio electus est Admonitor Pe. Horatius Olivieri antea Italiae Asisntens.

VI. Act. 8. 9. 10 in M.S.

[3]Visum est patribus agendum esse ante alia, et quidem secretis suffragiis, de postulato illo ante electionem proposito, quo rogabatur Congregatio, ut viam aliquam iniret, recte inceps petatur dispensatio a Congregatione Novennali ab Innocentio X prescripta. Congregatio, rediligent[i]ssime examinata, postulantum illud omnino reiiciendum esse decrevit.
Cum deinde aliquis huic Decreto intercessisset; non esse deferendum intercessioni, sed standum Decreto, tanto suffragiorum consensu Patres censuerunt, ut nemo, ne ipse quidem, qui intercesserat, dissentiret.
Quin et sancitum fuit exemplo Congregationum XI. XII. & XIV ut peteretur potius à Sūmo Pontifice ab rogatio Decreti Innocentii X. cum primum illius petende opportuna fuerit occasio.

VII. Act. 8 in M.S.

[4]Cum quasitum fuisset, utrum nomine Rectorum, et prefectorum Probationum, quos non licet mutare Vicario Generali juxta §. 7 illius officii, intelligi debeant etiam Rectores Seminariorum externorum, Magistri Novitiorum, et Instructores Patrum tertii anni prabationis, qui simul Rectores non sunt,

  1. Anotação na margem esquerda: "Electio quatuor Assistentum".
  2. Anotação na margem esquerda: "Et Admonitoris".
  3. Anotação na margem esquerda: "Anpetenda dispensatio a constitutione Innocentii X".
  4. Anotação na margem esquerda: "Impetennda ejus ab rogatio".
... more about "Ms.6976.djvu/242"
depostulato +, ali quam +, pres cripta +, su ffragiorum +, inter ce sserat +, utrumno mine +, pre fectorum +  and nonsunt +