Page:Ms.6976.djvu/241

From GATE
This page has not been proofread

deputati fuerunt, ex Italia P. Antonius Casati Rector Domus Probationis Mediolanensis: ex Gallia P. Ludovicus Laguille V. Provincialis Campaniae: ex Germania P. Josephus Preiss Rector Collegii Augustani: ex Hispania P. Emmanuel Sanctius Granado Provincialis Toletanus: ex Lusitania P. Franciscus Fonseca V. Provincialis. Demum delectus fuit Assitens Electionis P. Carolus Storanus Provincialis Romanus.

II. Acto. 2. in M.S.

[1]Cum rogáta fuisset congregatio, ut ante electionem Generalis ageret de quodam postulato, quo perebatur, nedeinceps pro curareua dispensatio a Constitutione Innocentii X. de Congregatione Generali, nono quoque anno, celebranda. Coensuit Congregatio, pluribus grauibus de Causis, non nisi post electionem postulatum illud excutiendum.

III. Act. 4. in M. S.

[2]Die 30 Nouembris S. Andrae Apostolo Sacra, omnibus, quae in Constitutionibus, Decretis, et formula proscribuntur, rite seruatis, mira, et nunquam satis laudāda animarum confesione, primo Scrutinio, et omnium suffragiis (unico, pretersuum, excepto) electus est in Praepositaum Generalem R. P. Franciscus Retz. Morque Electionis Decretum promore confectum, sub scriptumque a secretario, et promulgatum fuit.

IV. Act. 5. in M. S.

[3]Electo in Congregationis Secretarium P. Carolo Dubois eodum, qui fuerat electionis; additi sunt illi socii P. Martinus Trampezinski Rector colleggi S. Joannis Jaroslauiae, et P. Joannes Scotti Collegii Bononiesis Rector. Electo quoque sunt ad Postulata secernenda P. Hieronymus Phebei Elector Provincia Romane pro Assitentia Italica: P. Franciscus Xauerius delagrand Ville Aquitaniae Provincialis pro Gallica: P. Robertus Philippe Provincialis Gallo belgico pro Germania: P. Joannes de Villafane Provinciali Castellane pro Hispanica: P. Franciscus Sierra Hispanica Assistens pro Assistentia Lusitania; ex qua, cum solus adesset Franciscus Fonseca, isque jam esset

  1. Anotação na margem esquerda: "De Congregatione novennali".
  2. Anotação na margem esquerda: "Electio Praepositi Generalis".
  3. Anotação na margem esquerda: "Electio Secretarii, et sociorum".
... more about "Ms.6976.djvu/241"
quo dam +, dispen satio +, No uembris +  and exqua +