Page:Ms.6976.djvu/213

From GATE
This page has not been proofread

Clemens Papa Undecimus = Ad perpetua[m] rei memoriam =


Cum dudum felicis recordationis Pius Papa Quartus, predecessor noster, inter alia; ut Societatis Jesu Provinciales, et ab eis deputati Presbyteri, cum Neophitis Indiarum, aliarum què orientalium Regionum, in quo cunque seu quibus vis, a jure divino no prohibitis, consanguinitatis, vel affinitatis gradibus, vel alias coniunctis; ut impedimentis huius modi non obstantibus, Matrimonium, interse contrahere, et solemnisare; seu in iam, etiam scienter contractis Matrimonijs huius modi; remanere valerent; in partibus, ubi ordinarij locorum facilè adivi non poterant; in foro conscientie, tantum, perpetuò: et in super, ibidem; infra tamen, viginti annos, Tunc proximè futuros; quòd ipsi locurum ordinarij, de Presbyterorum eorumdem, tanquam Adiutorum, et Ant[e]enssorum, in locis predictis, et ubi eorum com modè potuisset haberi copia, Consilio; et cum illis, etiam in iudiciali foro; in reliquis autem Provincijs, Ordinariorum presentiâ destitutis, vel ab eis remotis, quòd ijdem Provinciales, et deputati Presbyteri, i[?]m eisdem Neophitis, etiam in utroque foro, Authoritate Apostolica, gratis dispensare, libere et licitè valerent; plenam, et liberam facultatem, sub certis modo, et forma, tunc expressis concesserit: et aliâs, pro ut in ipsius pij, predecessoris nostri litteris, de super in simili forma brevis, die decima - quinta Junij millesimo quingentesimo sexagesi[m]o tercio, expeditis uberius continentur: et successive alij Romani Pontifices; ac novissime, recolende memoria Alexander Papa Ottavus, praedecessores pariter nostri, facultatem huius modi, tam Presbyteris, quam Ordinarijs praefatis; non perpetuò sed ad certa limitata tempora, per suas, respectiuè, in eadem forma brevis, litteras; certis etiam modo et forma, in illis expressis, inter alia prorrogaverint, seu de novo concesserint; Post modum verò; nempe, die ottava Aprilis, milesi[m]o sexcentesi[m]o nono pro parte clarae memoria Caroli Secundi, dum vixit, Hispaniarum Regis Catholici; supplex Libellus Congregationi Venerabilium fratrun nostrorum S[anc]ta Romanae Ecclesia Cardinalium, in tota Rep[ublica] Chr[istia]na

... more about "Ms.6976.djvu/213"
contra here +, inpartibus +, inforo +, eorum dem +, iniudiciali +, subcertis +, prout +, desuper +, insimili +, pariternostri +, prae fatis +, persuas +, denovo +  and intota +