Page:EBC 1621 05 2404.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


D. Joanni Bennetto, uni ex Assistentibus meis, Sacerdoti gravi, pio, docto, prudenti, multique meriti in hac vinea, in qua viginti quinque continuos annos animabus lucrandis gnaviter incubuit, atque etiam vincula pro fide passus est; quam propterea Ill.mae Ampl.dini Tuae cupio plurimum commendatum. Eum quidem meo atque Assistentium meorum nomine Romam destinavi, ad s.mum D.N. de rebus quibusdam ad Remp. Anglicanam pertinentibus piene informandam, et quae proinde ad Cath.cae Religionis incrementum facere videbuntur, à Sua Sanctitate Omni potestatis plenitudine munita, pro re nata sedalo impetranda. Mihi plane persuadeo Ill.mam Ampl.Tuam, quae tum affectu, tum effectu ipso quotidie excubat pro salute et dignitate Universalis Ecclesiae, eodem D. Bennetto authoritate sua, qua potest, in omnibus assisturam. Id certe à te tam illius, quam mei ipsius et universi Cleri Anglicani causa, quam humillimis precibus contendo. Quod reliquum est, Deum Opt. Max. rogare non cesso, ut qui Ampl.dini Tuae magnas virtutes cum magna authoritate dedit, earundem fructum ad maiorem Ecclesiae suae utilitatem maxime diuturnum esse velit. Datum Lendini
Illustrissimae Amplitudinis Tuae
observantissimus
Gul. Harris.