Page:EBC 1621 05 2404.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Illustrissime atque Amplissime Domine, Non potuit mihi unquam excidere è memoria quanta cum humanitat ac benevolentia me, quo tempore à patria extorris Romae ad aliquot annos commorabar, Ill.mam Ampl. V.ram pro mea erga te observantia frequentius invisentem compiesti assueverit. Quod quidem licet hactenus nullis à meo ab Urbe discessu ad Ill.mam Ampl. Tuam datis literis testatus fuerim, veritus nimirum ne gravissimas tuas pro Ecclesia Dei occupationes sine rationabili causa interrumperem; cum tamen ad Apostolicam Sedem aliquis è nostris à me necessariò destinandus jam esset, nolui amplius tam commoda oblata opportunitate diuturnam meam erga Ampl. Tuam observantiam intestatam relinquere: praesertim cum et singularis tua in gentem Anglicanam propensio plurimis argumentis predata, et gratus tot Sacerdotum nostratium, qui tuis studiis scriptisque profecerunt, affectus, et praeclara denique Ampl. Tuae in Ecclesiam ac Religionem Catholicam merita hoc à me quodammodo exigere videantur Accedit, quod cum ego quadraginta quatuor adhinc annis doctissimarum Praelectionum tuarum tum in Controversiis, tum etiam in Hebraicis non indiligens auditor fuerim, gratiam aliquam ob tantum beneficium remetiri debeam. Patere ergo Ampl.me Domine, ut tot nominibus tibi obligatus, aliquod tandem grati animi sui et observantiae testimonium tibi offerat consgnetque, ne prolixiore silentio vel mei muneris oblitus, vel tui meriti ac dignitatis iniquus aestimator existimer. Etenim si eminens virtus, si spectabilis integritas, si doctrina excellens, si humanitas singularis ex eorum genere sint, quae per se honore digna censeantur, iure quidem ea in te ab omnibus, maxime ve ro ab eo qui tibi plurimum debet, colenda atque in summa veneratione habenda sunt: proindeque nihil omittendum, quod ad ejusmodi cultus significationem conferre possit.
Scio Ill.mam Ampl. Tuam pro charitate sua avere intelligere quo in loco omnia apud nos sint: sed ea, ne literarum prolixitas Ampl.dini Tuae taedio sit legende, coram referenda relinquo praesentium lateri
---page break---
-