Page:EBC 1620 2179.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Francisco Sfortiae S.R.E. Cardinali Episcopo Albanensi Robertus Card. Bellarminns S.P.D.
Scripsi ante paucos menses opusculum de arte bene moriendi, tum ipse me ad mortem, jam maturum, compararem, tum ut ea, quae mihi utilia visa sunt negocium negociorum omnium maximum, cum fratribus vel dominis meis libenter, ut mihi solitum est, communicarer. Hoc autem opusculum duabus de causis Tibi, Francisce Sfortia, Cardinalis optime, dicandum esse censui. Prior mihi causa fuit, ut perte memoria sancta Gregorii XIII Pontificia Maximi aeternitati commendetur. Tu enim solus jam superes ex tot lectissimis Cardinalium creationibus, quibus Collegium hoc nostrum Sapientissimus Pontifex illustravit; et tu dem solus ex nobilitate Romana familiam Boncompagnam, et ipsam quoque nobilem affinitate contingis. Porro hic idem Cregorius Religioni societatis Jesu, quae mihi ab annis sexaginta pia mater est, non solum Dominus clementissimus, sed etiam Pater amantissimus semper fuit. Is enim diplomata multa Societari attribuit, quibus ejus privilegia a superioribus Pontificibus concessa vel explicavit, vel auxit. Idem ipse Sanctissimus Pontifex pro eo, quo ardentissime flagrabat, desiderio propagandae Catholioae fidei multis in locis Collegia extruxit, atque inprimis Romae Germanicum, et Hungaricum, cujus administrationem propriam Societatis Jeau esse voluit. Hujus igitur vigilantissimi Pontificia memoriam colit quidem Romae Societas anniversariis sacrificiis, ac laudationibus. Sed visum mihi est, huicetiam epistolae adjungere beneficia tanti Pontificis in Societatem Jesu, ut ea quoque redundent in laudem, decusque Illustrissimi Principis, ani libros meos, ipsi dicatos, non ingratos esse desidero.
Venio nunc ad alteram rationem, quae me potissimum impulit, ut hos libros Tibi praecipue, Cardinalis Amplissime, nuncuparem. Argumentum operis mei non allicit ad legendum, sed absterret potius,
---page break---