Page:EBC 1620 07 13 2264.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


latina Symboli Apostolici; quintum decimum, explicatio prolixior doctrinae Christianae; sextumdecimum, institutiones linguae hebraicae; decimumseptimum, de ascensione mentis in Deum per gradus quindecim; decimum octavum, de aeterna felicitate; decimum nonum, de gemitu columbae, sive de dono lachrymarum; vigesimum, de septem verbis in cruce prolatis; vigesimum primum, de officio Principis Christiani; vigesimum secundum, de arte bene moriendi; vigesimum tertium, de officio episcopi. Haec sunt opera, quae scripsi, et typis mandari permisi. Iam vero confectus aetate, et viribus fractus, cupio me ad mortem praeparare. Reverentia Vestra adjuvet me sanctis precibus suis; et si prior ad Dominum perveniat, quod facile fieri poterit, cum sit me senior, facilius me Deo commendare poterit, quando erit de sua felicitate securus. Valeat Reverentia Vestra mei memor in sanctis precibus, et sacrificiis suis. Romae die 13. Julii 1620.
R.V.
frater in Christo
P. Joan. Marianae.
La soprascripta:
Admodum R.do Patri, P. Joanni Marianae Sacerdoti Societatis Jesu