Page:EBC 1620 07 13 2264.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum Reverende Pater, et frater in Christo charissime. Nescio, an plus debeam Reverentiae Vestrae ex dedicatione libri, an ex dulci commemoratione fratrum nostrorum, qui nobiscum Romae ante annos circiter sexaginta vivebant, quorum duo soli supersunt, Jacobus Crucius, et Bernardinus Castorius. Sed pro dedicatione libri, et pro ipso libro ad me misso gratias maximas debeo, et ago; pro commemoratione fratrum defunctorum, quae tibi, et mihi judundissima fuit, gratias agamus Deo, qui tam bonos fratres nos habere voluit. Sed in hac re mihi felicior esse videor qui beati Aloysii Gonzagae familiaritate frui satis diu potui, adolescentis piane sanctissimi et optimi. Et quoniam Reverentia tua mihi enumeravit opera sua, quorum ego unum aut alterum solum videram, eaque enumeratio tot librorum mihi gratissima fuit; volui vicissim enumerare opuscula mea, si forte eorum nomine Reverentia Vestra scire desideret. Scripsi tomos septem. In primo habentur Controversiae de Verbo Dei, de Christo, et de Christi Vicario, Romano Pontifice. In secundo habentur Controversiae de Ecclesia, et ejus partibus omnibus. In tertio habentur controversiae de Sacramentis. In quarto, Controversiae de gratia, libero arbitrio, peccato originis, justificatione, meritis, oratione, jejunio, eleemosynis. In quinto commentaria in psalmos. In sexto conciones latinae habitae Lovanii. In septimo opuscula viginti tria, primum de scriptoribus ecclesiasticis, alterum de Translatione Imperii; tertium de indulgentiis; quartum de Romano Pontifice contra anonymum; quintum de cultu imaginum adversus falsam Parisiensem Synodum; sextum judicium de libro concordine Lutheranorum; septimum Apologia pro eodem libro; octavum Responsio ad librum inscriptum, Triplici nodo triplex cuneus; nonum Apologia adversus Regem Anglorum; decimum de potestate Summi Pontificie adversus Joannem Barclajum; undecimum, Responsio ad duos libellos in favorem Reipublicae Venetae; duodecimum, Responsio ad tractatum septem Theologorum Reipublicae Venetae; tertiumdecimum adversus fratrem Paulum Ordinis Servorum; quartumdecimum, explicatio
---page break---