Page:EBC 1620 03 25 2212.pdf/4

From GATE
This page has been proofread


et Lessii. In initio autem ejusdem libelli, ponit confesaionem sui confratris Jacobi Huoghtoni, alias Thomae G nei quam fecit coram Episcopo Dunelmensi; et illi addit protestationem tredecim sa cerdotum, qui tempore Reginae Elizabethae spe libertatis conscientiae omnibus catholicis concedendae quamdam protestationem fecerunt, quod reginae licet excommunicatae et depositai obedirent in omnibus licitis, ejusque personam tuerentur, quod putabant sibi licere tum quod Gregorius 13. piissimae memoriae, dicebatur licentiam dedisse catholicis ut in commodum suum possent non obstante depositione facta per piissimum Pontificem Pium Quintum illam agnoscere, illique tanquam Reginae in civilibus obedire, tum quia res quam promittebant erat facti, non juris, quod factum necessitas excusat, quae licitam cum excommunicatis reddit communicationem in alias licitis. Ideoque in fine hujus protestationis profitentur se ita deferre Reginae ut tamen agnoscant Romanum Pontificem, ut non majorem sic non minorem Divo Petro habere auctoritatem, et se potius vitam et sanguinem profusuros, quam legitimae Summi Pastoris auctoritati aliquid detracturos. Hinc duo ex illis martyrio postea affecti sunt, quod juramentum illud recusarant. Prolixior fui Ill.ma D.V quam vestra magis seria negotia patiebantur, sed confido amorem meum erga miseram patriam, quam Ill.ma D.V. tanto zelo prosequitur, apud benignissimas vestras aures, excusationis loco futurum. Deus Opt. Max. Illmam D.V. ecclesiae suae et Angliae nostrae quam diutissime servet incolumem. Duaci 25. Martii Anno D.ni 1620.
Servus humillimus
Matthaeus Chelisanus.