Page:EBC 1619 12 25 2174.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


enim ratio juvandi ejusmodi homines est collatio beneficiorum ecclesiasticorum. Sed hic Romae tanta est multitudo ambientium, et petentium ejusmodi beneficia, ut pene sit numerus infinitus. Neque soli sunt Itali, sed Hispani, Galli, Germani, qui Romae nihil aliud quaerunt, nisi beneficia. Ego ipse, qui tamen apud Pontificem aliquid posse videor, pro uno Hispano viro optimo, et mihi amicissimo plusquam decem annos laboravi, ut bonum aliquod beneficium illi obtinere possem in patria ipsius vacans. Idem dicere pos. sum de Flandris, vel Germanie amicis meis. Quid igitur fieret cum Anglis, in quorum patria nulla sunt beneficia ecclesiastica pro Catholicis? Sed quia res istae temporales, nihil sunt ad aeterna beneficia comparatae, non debet contiistari D. Singletonus noster, si Dominus noster cum eo nunc agit, ut olim cum Apostolis suis egit, quos per multas tribulationes in regnum coelorum ingredi voluit. Sed nolo prolixior esse, quia novi et illum, et Reverentiam vestram meis cohortationibus non indigene. Scio R. V.am laboraturam in legendis meis tam malis characteribus, sed P. Cophinus omnino voluit, ut mea propria manu scriberem. His valeat R.V., et Singletoni, et totius collegii vostri precibus me commendet: sed ipsa R.V. praesertim pro nostra veteri amicitia, et fraternitate, me Domino Deo nostro diligenter commendet. Romae, die ipso natali D.ni, 25. Decembris 1619.
R.V.
frater, et servus in Christo
Robertus Card.lis Bellarminus.
Admodum Rev.do P'ri P'ri Joanni Tomsono e Societate Jesu Rectori
Collegii Novitiorum Anglorum. Laeodium