Page:EBC 1619 09 19 2152.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Ill.me atque amplissime Cardinalis Rex christianissimus ante biennium Deo instigante severe sanxit, ut ne quis ad ullum beneficium, seu titulare, seu commendae cuiuscumque modi sit, convolet aute eam,quae per Canones praescribitur, ac per concordata confirmatur aetatem annorum circiter 23. quod ex abusu contrario clare innotuit irrepsisse in Galliam praecipue, quaeque in hoc toto genere scandala, atque adeo heresum propugnationem. Placuit vehementer omnibus tale edictum multo maxime postquam apparuit, ex praxi talem esse optimi Principis constantemque voluntatem, et accessit authentica a S.ta Sede approbatio per Apostolicum Nuncium, qui in eam sententiam gratulatorium breve ante annum fere sacrae M.ti Quamvis autem multorum mihi procerum invidiam conciliaverim, quod praecipue omnes auctorem me istius legis esse crediderint, senserintque eundem me esse propagatorem acerrimum, sensim tamen coeperat usu ipso res corrobo rari et abire in consuetudinem. Verum ut tam sanctum propositum eluderetur, quaesita est per Curiam Romanam via illegitima, cum nuper proxime unus ex proceribus Galline, cui ego spem omnem intercluseram obtinendae nominationis, quando filine eius, cui abbatiam opimam postulabat, vix octavum annum superasse, ut difficultati occurreret dispensatione quaesivit, habuitque circa aetatem à S.P. rogatu legati, qui quidem non Regis, sed suo nomine pro amico interpellavit. Is ergo praetendens sibi depactam dispensationem, nunc apud Regem ipsum urget pro nominatione, nec ullam esse excusationis causam retur, quominus sibi ea quam exigit, gratia conferatur. Rex christianissimus divini juris et legum suarum tenacissimus, mihi demandavit rem totam, ut cum Ill.mis Card.libus Rupefocaldio et de Retz eam examinarem iuxta conscientiae regulas. Nobis ergo visum est cavenda extrema duo: alterum est oppositio circa dispensationem, quasi ea nulla sit, quia sine causa data data, id enim schismaticis faveret; alterum violatio legis regiae,
---page break---