Page:EBC 1619 02 27 2081.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Illustrissime Domine.
Certum est ex Bulla Leonina majores causas Episcoporum summo Pontifici esse reservatas, et ex bulla confirmationis sacrosancti Concilii Tridentini mandari ut si quid in dicto Concilio obscurius dictum et statutum fuerit ita ut interpretatione aut decisio ne aliqua egere visum fuerit, ascendamus ad locum quem Dominus elegit, ad sedem videlicet Apostolicam omnium fidelium magistram, ut ibi omnes difficultates ortae declarentur et decidantur, et ex bulla Pii Papae IV revocatoria privilegiorum exemptionis etc. declarari ea omnia quae vigore privilegiorum exemptionis, immunitatis etc. post id tempus quo Concilium obligare coepit, facta est gesta quomodolibet fuerunt et imposterum fient in bis in quibus dicti Concilii decretis adversantur nulla, invalida et irrita esse et censeri ac nemini etiam quantumlibet qualificato tam in foro fori quam conscientiae suffragari posse et debere. Receptum fuisse et admissum Concilium Trident. in Belgio et in Ecclesia Tornacensi clarissimum est, ita ut nullus ire possit inficias, licet in Gallia non ita, sed cum dolore dicam quod semel ab homine spectabili a legato Franciae audivi: Gallia, inquit, non recepii, sed plerisque in locis accurate servat, et vos Belgae recepistis, sed non servatis. Hoc certe cum rubore.intellexi, quia verum esse censeo. Interest summi Pontificis, quandoquidem ista ad aures S. S.tis pervenerint, ut occurrat isti malo, et jubeat quamprimum sub obtestatione divini judicii alissque gravibus censuris ut capitulares mei transmettant suas voces Romam, ut quid petant Summo Pontifici innotescat, quibus rationibus jurisdictionem episcopalem aut quare sibi attribuant, suum Episcopum Tornacensem non esse suum Ordinarium, sed Archiepiscopum Cameracensem probent, quare ab Episcopo Tornacensi ecclesia cathedralis visitari caeteraeque civitatis et suburbioris ecclesiae (quas exemptas esse dicunt) parochiales non possunt virtute Concilii Tridentini c.4, sess.6, et c.8
---page break---