Page:EBC 1616 01 23 1668.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Clarissime, et Eruditissime Domine. Accepi librum tuum de Sacri Romani Imperii septemviratu, et continuo totum perlegi. Ex eo cognovi multiplicem doctrinam tuam cum pari pietate conjunctam. Utinam multos similes Jureconsultos haberemus, qui non solum jura, et glossas, sed etiam historias, quibus rea gestae magnorum virorum ad posteritatis memoriam consecratae leguntur, diligenter pervolutassent. Utinam jus electionis Caesareae ad inclytam Bavaricam gentem, ut satis docte demonstras fieri debere, diebus nostris rediret. Quod vero ad me attinet; im primis ago gratias pro munusculo: deinde significo prudentiae tuae, miratum me vehementer fuisse aliquos, qui dicerent,non carere admiratione, quod Bellarminus veritati, et conscientiae suae tam rotunde contradicat: sic enim lego in libro tuo ca pite tertio, objectione septima, pag.l0. Conscientiam vero meam iste concionator ubi viderit nescio, nisi forte in mendacio suo: sic enim ipse loquitur. Recte autem obijci posse Bellarmino, quod Syrus ille apud Comicum ait: tu nescis, id quod scis, si sapis. Concesso enim, quod populus posterioribus temporibus, sicut contra, et electioni, una cum Principibus, et Regni Proceribus interfuerint; concedendum quoque esse, etc. At ego numquam concessi, sed semper negavi, posterioribus temporibus, id est post imperium Othonis Tertii, Populum cum Principibus electioni interfuisse. Itaque sententia mea non conscientiae meae, sed mendacio istius rotunde contradicit. Pro inde rem gratissimam mihi fecisses, si in responsione,quae habetur cap.7. §. 8. pag 106 et 107. addidisses verba mea nec veritati, nec conscientiae meae contradicere. Id quod ex lectione libri mei tertii de Translatione Imperii c.2 nullo negotio demonstrari potuisset. Addam si placet quid in libro tuo, alioqui optimo, ego desiderem. Illud unum est, ut accurate,et ordine respondisses ad historicam demonstrationem Onuphrii, quam ego in summam redegi in libro tertio de translatione Imperii cap.2. jam citato, alterum est in cap.6. ubi probare intendis,a quinque saeculis septemviros exstitisse: nescio
---page break---