Page:EBC 1616 01 23 1668.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

enim an id praestiteris: nam pag. 64. num.4. ubi citas Arnoldum in Historia Slavorum de anno 1108. Electores nominantur, non septemviri, sed maxima pars Principum: et additur in fine, hos fuisse Principes, ad quos electio Regis pertinere videbatur: et hunc locum adduco exempli causa: nam multi sunt alii Auctores a te citati, qui de electione Regis loquuntur, sed non dicunt Electores esse tantum septem, neque nominant illos, qui post tempora Friderici Secundi ab omnibus cognoscuntur, et nominantur Principes Electores, sed nomi nant plurimos Principes qui ad electionem conveniebant. Et fortasse non invenies, praeter eos, quos ego adduxi, aliquos antiquiores, qui disertis verbis meminerint septem Electorum. Haec pauca cum bona tua venia annotanda duxi: et iterum, atque iterum confirmo, librum tuum videri mlhi eruditum, et dignum, qui ab omnibus teratur. His valeas, et si qua in re tibi prendesse possum, libere mandes: diligo enim homines tui similes, pios, et doctos. Romae die 23. Januarii 1616
---page break---
Epist.famil. CXXX.
f. Dorotheo Beterra da Brescia Ho dato la lettera al S.to Offitio, et dicono che provederanno; io non mi ricordo haver scritto lettera, et non ho manco visto le constitutioni.
Al P. M.ro Palazzo, che parli al Papa della dottrina greca del Sig.or Carofilo, item delli cinque corpi di libri del Dottor Gewoldo consigliero del Duca di Baviera.