Page:EBC 1616 01 01 1658.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

ut catholicis infensi, tanquam serices, suo se iudicio prodentes, confundantur et pereant. Difficile certe opus. Sed, Christo duce et auspice Christo, nil desperandum. Confuto quoque ex iis qui, professi humaniores litteras, certatim Summos Pontifices atque ecclesiasticos et colloquiis, et jocis, et salibus, et facetiis, et fabulis (ut ipsi suos libellos inscribunt) deridendo contemnunt. In bis tamen non multa cura vel labor impendttur. Sufficit, constet hujusmodi velut blasphemis sive scurris nullam fidem esse adhibendam.
Videt igitur Ill.mus Dominus meus, quò se extendat mea necessitas. Ex professoribus politiorum literarum vel historiarum scriptoribus nollem ullius lectionem mihi inbiberi. Ex aliis seligo eos tantum qui auctoritatem ac majestatem Sanctissimi Domini Nostri minuere haeresum machinis tentant, vel immunitati ac libertati ecclesiasticae cavillis obsepunt. Caeteros de Deo ac fide male sentientes, et, vel antiquas haereses innovantes, vel nova dogmata falso introducentes, quondam ad hunc meum laborem non pertinent, legare non peto nec volo. Si voti compos ero, Ill.mi ac R.mi Domini mei benignitati acceptum referam. Si patronis alitar visum fuerit, Deo gratias agam, utque humillimus Sanctae Sedis Apostolicae servus minimo nutui promptissime obtemperabo. Claudo epistolam, precans a coelesti largitore proximum annum foelicem, faustumque et ad multa lustra mentem sanam in corpore sano. Florentia Kal. Januarii 1616.
Ill.mae ac R.mae Dominationi Vestrae
Servus addictissimus
Angelus Monosinius