Page:EBC 1616 01 01 1658.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.mo ac R.mo D. Cardinali Bellarminio S.
Dum versor in ocio post naufragium Politianum, multa legi, quaedam scripsi, et plurima notavi pro immunitate seu liberiate Ecclesiastica contra tyrannos et oppressores ipsius. Titulus in fronte appositus, Vindiciae secundum ecclesiasticam libertatem, ut statim appareat me non proferre in medium nova dogmata, vel rationes a me excogitatas, sed conari priscam libertatem estendere, clero vel a piis Imperatoribus sponte concessam, vel in Conciliis Generalibua communi Principum laicorum consensu stabilitami Communicavi jam diu cum ministris Sancti Officii hoc meum consilium, et ab ipsis non applausum tantum, sed auxilium quoque reportavi. Liberam enim facultatem mihi tanquam Canonistae ac Theologo concesserunt legendi etiam Haeresiarcharum quaedam opera, dummodo iis quae viderentur expungen da vel purganda, manum medicam adhiberem, et notata in libellum memorialem transcriberem. Ordine praescripto navigavi hactenus, et, nisi me fallit proprius amor, universali Ecclesiae non prorsus inutilis.
Sed in medio cursu fere cymbam impegi. Ex novis enim Inquisitoribus omnino adempia est hujusmodi facultas; unde nec progredi tuta conscientia licei; regredi vero inaniter molestissimum animo meo se offert. Si non peto rem injustam, oro atque obtestor Ill.mum ac R.mum Dominum meum Bellarminium, ne me in hoc pelago inter Syrtes ac Sirenas deserat. A Syrtibus confido me evasurum, quia mortem potius eligo quàm foedare conscientiam. Sed Sirenum cantus, quo pro Ecclesia et legens et scribens mirifice illectus fui, sua privatione mentem non mediocriter angit. Notavi utique multa, nec mihi religioni verto legare ac repetere. Sed, ut scit Dominus meus, in referendis alterius dictis oportet proprios locos examussim proferre. Studeo potius profanis legibus et historiis quàm sacris Constitutionlbus vel argumentis seu syllogismis convincere. Et, quas adduco doctrinas jurisconsultorum, quaero, quoad fieri potest, esse communi calculo approbatas, et eorum qui pro fisco judicarunt vel consuluerunt
---page break---