Page:EBC 1615 05 31 1577.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime et Reverendissime Domine
Diuturni tandem silentii moras abrumpere, atque ad debitum scribendi officium, postliminio reverti suadet ac jubet tum praeteritorum grata recordatio beneficiorum, tum spes et exspectatio futurorum. Haud equidem possum indecori et laesae urbanitatis notam effugere, nisi identidem gratias habeam referamque pro filio mio Florentio, quem a nobis vixdum abeuntem, Romam venientem, multo magie praesentem (R.di P.Thomae Saillii amico interventu) incredibili quadam benevolentia in clientelam suam assumpsit Ill.ma ac Reverendis.ma V.D. nullo meo merito, maximo vero solatio, intelligebam enim eum me nactum esse amicum, filium talem Patronum, quo neque ego optarem, neque posset ipse habere potiorem.
At quia bene coepta non dispari fine perficiuntur in eorum manibus, qui juxta summi ac perfectissimi universorum Opificis Dei regulam operantur, obnixe postulatum venie, ut dispicere dignetur Illust.ma D.V. num res quam propositurus sum, matura sit, tempusque advenerit cumulatioris beneficentiae: quam ut speraremus ubique satis perspecta vestra munificentia et charitas suo jure deposcit.
Sentio filium meum istic dubia valetudine tentari; audio nonnihil imminere periculi ne à Collegio missionem subire cogatur, et fortassis ad nos redire ut patrio solo aerisque natalis haustu recretur. Quod si futurum est, exere quaeso optine atque amantissime Pater auxiliarem manum et benedictionem impartire; ac jube ne vacuis manibus revertatur, nullo penitus tantae vestrae clementine et benignitatis fructu collato.
Post acceptas superiori anno ab Ill.ma ac Reverend.ma D.V. responsis et rationibus tum datis omnino judicavi acquiescendum, ne importunus aut imprudens audirem: verum nova emergente difficultate atque intercisa propemodum spe ulterioris patrocinii, cogor me sistere supplicem, et etiam atque etiam orare, ut pro juvene (uti credo, et ipsi vos propinqui spectatores notare potestis) pro juvene, inquam
---page break---