Page:EBC 1615 05 31 1577.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

bonae indolis et spai, statui ecclesiastico, ab ipsis fere incunabilis, nostra voluntate ipsiusque praesenti electione dedicato ac consacrato, apud Sanctissimum D. Papam N. commendationis verbum interloqui lubeat, ad Canonicatum aliquem in Belgio nostro vel Cameracensem vel Tornacensem vel Atrebatensem vel Insulensem. Eoque magie quod Florentii aetas aliquantum jam maturior, ante Canonicatus plenam possessionem, idonea sit futura ad officium pro beneficio in Ecclesia Dei persolvendum. Si quam hic gratiam impetrare fecerit Ill.ma et Reverend.ma D.V. rem fortassis opinione sua Deo gratiorem, nobis vero peroportunam, cum ingravescente jam mea conjugisque astate, filio natu maxime ad bellica studia animum adjiciente, hic Florentius nostrae familiae columen aliquod, et suorum fratrum quos longa serie plurimos numerai junionres patronus futurus videatur. Proinde eum tali in statu et vitae conditione constitutum vellem, ut à curis saecularibus expeditus, Deo devotus oculos nonnihil et curas in salutem suorum posset convertere.
Intelligit Illust.ma et Revetrend.ma D.V. supplicis mentem. Spem mihi facit et caussae bonitas, et magis vestra humanitas et benevolentia, praesertim Deo Opt. Max adspirante: quem tota mentis contentione oro, ut Illust.mam et Reverendissimam D.V. Ecclesiae suae sanctae diu servet incolumem, magnaque beatitudine in aeternum cumulet. Datum Bruxelles die ultima Maii 1615.
Illustrissimae et Reverendissimae D.V.
Humilis servus
Tserclaes.
Si piaceret Illust.mae D.V. filium meum in suam recipere familiam, tantisper dum de aliquo beneficio provideatur, vel alteri alicui Cardinali aut praelato Ecclesiae eundem ob finem commendare, proderit hoc forte ad recuperandam valetudinem quae non ita foveri potest sub arcta disciplina Scolasticorum; videmus enim interdum aliqua honesta licentia permlssa, valetudinarios convalescere. Rogo Illustriss. D. ut in hac petitione mea dignetur adesse.
---page break---
Illustrissimo ac Reverendissimo Sanctae Romanae Ecclesiae
---page break---