Page:EBC 1613 11 30 1350.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum R.de Pater, Accepi literas R. V. datas 18. Octobris, et rursum alias 18 Novembris. Non respondi continuo ad priores, quia expectabam, responeionem ad meas, quibus adiuncta erat duplex censura ad primum librum R. V. huc missum, et ardebam scire, quo modo eam accepisset R. V. Sed jam nolui differre responsum ad has duas epistolas, etiam si, quod miramur P. Assistens et ego, R. V. ad nostras non responderit. Scribo igitur ea potissimum de causa, ut sciat R. V. has duae epistolas pervenisse ad nos, et non esse amissas, ut nostrae fortasse in itinere perierunt. Deinde addo libellum illum famosum sub nomine Novi hominis, a Pontifice contemni, tanquam librum incerti auctoris; quilibet enim potest incerto nomine quidquid libet comminisci; et veremur, ne si respondeatur, rursus pro uno libello multi exoriantur, ut Hydrae capita. Sciat tamen R. V. multa ibi esse mendacia, nam ego in brevi transcursu libri, quindecim mendacia notaveram. Calumnia capitalis, quod post Gregorium XIII nullus fuerit verus Pontifex, et nulli nunc sint veri Cardinales, fundamento penitus caret. Constitutio si quidem Julii secundi statuit ut non possit esse Papa, qui potest convinci aperte, et notorie de crimine simoniae in papatu obtinendo. At Sixtus V. nullo pacto convinci poterat; nam neque constabat verum esse quod dicitur de promissione facta Cardinali Estensi, et quando id constaret, non constat, an illa promissio fuerit simoniaca: potuit enim esse simplex premissio absque ullo pacto; et quando id etiam constaret, extat Bulla Pii quarti, qui statuit, ad vitanda schismata, omnes Cardinales habere votum activum, et passivum in electione Pontificis, et quo ad hoc tantum, cessare omnes censuras, quae alias in suo robore manent. Denique nullo colore defendi potest quod ipse Novus homo tanquam certum ponit. Deinde dicit Novus homo, omnes Cardinales,qui elegerunt Urbanum VII, successorem Sixti V, fuisse a Sixto ipso creatos; quod est evidenter falsum. Fuit enim Urbanus VII electus a viginti octo Cardinalibus superiorum Pontificum, id est Julii III, Pii IV, Pii V, Gregoririi XIII
---page break---