Page:EBC 1613 11 30 1350.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

et a viginti quinque Cardinalibus Sixti V. Quare etiamsi iati viginti quinque fuissent Cardinalea falsi, et eorum votum nihil valuisset, tamen Urbanus fuisset verus Papa, ut pote creatus a viginti octo Cardinalibus varis. Quod idem dici potest de Pontifice Gregorio XIV. et Innocentio IX. et Clemente VIII. et hoc Paulo V, qui nunc sedet; nam Gregorius XIV.,Innocentius IX, et Clemens VIII creati sunt a 26 Cardinalibus Pontificum, qui praecesserunt Sixtum V; proinde erant veri Cardinales, et veros Pontificea crearunt. Quare nullo fundamento nititur principalis propositio Novi hominis, velpptius inveterati dierum malorum, quod post Gregorium XIII Ecclesia caruerit veris Pontificibus verisque Cardinalibus. Haec scribere volui R.V. non ut edat responsionem aliquam inconsulto Pontifice, sed ut colloquendo possit scrupulos eximere ab iis, qui forte libello illo permoti fluctuarent. His valeat R.V. mei memor in sacris precibus suis. Romae die 30 Novembris 1613.
R.V.
frater, et servus in Christo
Hubertus Card.Bellarminus.
---page break---
Admodum R.do Prè Prè Adamo Contzen Societatis Jesu
Moguntiam.