Page:EBC 1612 02 03 1149.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

supplices rogavimus ipsum Pontificem Max. ut hac in re benigne nos exaudiat. Istam porrho nostram aequissimam postulationem tuae Ill.mae Dom.is patrocinio non veremur commendare, eam per misericordiam Dei impense obsecrantes, ut suo sufragio rem ad huius afflictissimae ecclesiae bonum maxime necessariam, apud suam Sanct.m efficaciter promovere velit. Nullum sane non movent lapidem haeretici ad eiiciendam catholicam fidem è mentibus hominum, et quis prudens nos vituperabit si omni cura non obstante gravissima persecutione incumbamus in hoc, ut ad pugnandum contra ferocissimos et callidissimos hostes spiritualem aciem ordinatiorem, petendo tam pretiosam margaritam invitis ipsis inimicis et politicis, illaesam custodire conemur? En R.me D.ne, quam confidenter tecum agimus tua humanitate freti. Quod et ego certe eo fidentius in me suscepi, quo tibi magistro uti discipulum maiori gratitudinis vinculo devinctum me esse agnosco. Ante annos enim supra triginta audivi te docentem Romae et exiguam illam quam tunc temporis adeptus sum litteraturam Deo servatori tuaeque Ill.mae Dom acceptam fero. Quem ob eam praecipue causam instantissime semper deprecabor ut ad confutandas haereses omnes eam longissime in hac vita servet incolumem, et postea pro eximiis meritis eternae foelicitatis corona remuneret. Dat. Lond. die tertio febr. 1612.
Ill.mae Dom.is tuae addictissimus
(G.B.)

.