Page:EBC 1612 02 03 1149.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me ac R.me D.ne. Anno praeterito exierunt apud nos, quod minime latere credo dignitatem tuam, duo libri veneno periculosissimo conspersi. Unus Barclaio Scoto authore et iamdudum a tua Ill.ma Dom.e plurimorum in istis partibus consolationem plenissime confutatus, ita ut nonnulli qune dicto veneno liber ilio infecerat etiam ex doctioribus te docente,et disputante illuminatiores facti malori nunc constantia,et animi ardore in fide cath.ca immobiles persistane. Alter vero nomine Rogeri Widdringtoni, tametsi eius opera utpote laici coniugati, et non adeo litterati, id factum esse pauci existiment. Quicumque autem ille fuerit cum subtilius Bercialo, et explicatius rem attigisse a multis censeatur, procul dubio plus attulit damni nostris nobilioribus Cath.cis in fide praesertim infirmioribus, et qui potius simulatione, et ingenio, quam iustitia,et veritate delectantur. Contra mirum istum tanquam alterum Goliath exprobrantem agminibus Israel mirisque suorum laudibus elatum, si Dom.tua Ill.ma admirabilis doctrinae tuae praeclarissima funda breviter similem in modum volueris dimicare, vix potest calamo describi quam ineffabilis fructus ex huiusmodi labore proveniat. Sic enim multi eius argutii et sophisticationibus hallucinati ad fidai veritatem firmius retinendam citius adducentur. Si vero epi, sicut alibi fit per universam ecclesiam, nobis praeessent, facilius hoc malum scribendi impios libros in eis qui catholici haberi cupiunt potuisset supprimi. Sed cum tam necessario auxilio annis fere quinquaginta hactenus omnino privati vitam sine omni bono ordine transivimus, minime cuiquam mirum videri debet, si mille id genus incommoda apud nos evenire oonspexerit. Ad tanti vero detrimenti removendi omnem occasionem, nos qui hostium telis quotidie perculsi horum temporum malitiam satis peroepimus, omni studio nitimur ut humillimis precibus istiusmodi praesules supra nos constitui curemus. Et hanc ob causam non ita pridem unanimi multorum fratrum consensu
---page break---