Page:EBC 1611 02 18 2597.pdf/7

From GATE
This page has been proofread


Praedestinationem ex operibus praevisis pertinere ad Pelagianismum qui ita sentiunt non vldentur admittere nisi gratiam qua possimus, non autem qua velimus et faciamus, 2° quia interrogati, quia discernit iustum ab impio, quando utergue hebet gratiam praevenientem, respondere coguntur. Cooperatio liberi arbitrij, non autem Gratia Dei: 3° quia non videntur agnoscere necessitatem orationis, sed solam utilitatem. Nunquam S. Augustinus vel Prosper existimavit ad Pelagianismum pertinere Praedestinationem Glorine ex meritis Gratiae; sed solam Praedestinationem Glorine vel Gratiae ex meritis solius liberi arbitrij. Idem mirum sentiunt Viri doctissimi, et in Angustino versatissimi tum saeculares tum Religiosi. Probat id fuse Gabriel Vasquez 1.a p. disp. 89. et 3.p. disp. 23 ubi dicit recentiores, qui id existamant valde hallucinari; nec dissentii Suarez etiamsi sententiam diversam tueatur. putat enim Augustinum non contra Pelagianos vel eorum reliquias, sed contra aliquos Catholicos illam sententiam de Electione ante praevisa merita tradidisse: Scio quosdam recen tiores, ut Patrem Augustinum lustinianum et alios nonnullos ita sensisse: sed id mirum non est, quia putabant ad Pelagianismum pertinere, si gratia praedeaterminans ad singulos actus negaretur.
Ad primum, absit, ut solum agnoscant gratiam qua possimus non autem qua velimus et faciamus, cum nullum bonum opus ad pietatem pertinens sine peculiari gratiae adiutorio fieri posse diserte doceant. nec video qua spe cie rationis id ex eorum sententia deduci queat. Nullo enim modo sequitur: electio absoluta ad gloriam et ad posteriora gratiae beneficia facta est ex meritis gratiae: ergo ad bona opera non requiritur adiutorium gratiae. fateor tamen si per adiutorium Gratiae, et per gratiam qua faciamus intelligatur gratia praedeterminans (ut olim multi intelligebant, et modo adhuc intelligunt Patres Dominicani) hoc sensu recte sequi ex nostra sententia non requiri gratiam qua faciamus, quia gratia praedeterminans non requiritur, sed prorsus excluditur.
2.um. duobus auxilium sufficiens ad conversionem habentibus, altero consentiente, altero dissentiente, certum est eum qui consentii et iustificatur
---page break---