Page:EBC 1608o1609 2557.pdf/7

From GATE
This page has been proofread


Papae et Christi, ut alt Hostiens. de translat. Praelat. c. Quantorelatus, et approbatur à Navarro de Jud. not.3, n.12, cur non potest dici etiam eadem potestas? Christi autem potestas omnipotentia est. Et si Innocentius III cap. Quanto de translat. Episc. hanc potestatem non humanam, sed divinam appellavit, et si propter illam Papa stupor mundi et summa rerum dicitur, cur non poterit omnipotentia Pontificia appellari? Denique Alvar. Pelag. de planctu Eccles. l.II, art.13: Papa, inquit, habet omnem potestatem internam quam habuit Christus; nedum sicut verus homo, sed sicut verus Deus. Haec autem potestas utique omnipotentia est. Videant igitur qui nos mordent, quam inanibus fulti rationibus, et quam debili dente id faciant. Quibus ego illud monuisse velim, ut veteris illius axiomatis,quod ex Gem. cons. 33 pro resp.e in princ.citat Card.lis Tusc. loco supra cit.: Recordentur temerarium esse potestatem papae in contentionem adducere, ne lingua transiens per terram os ponat in coelum. Suspicienda enim magis est divina illa potestas quam discutienda; nec incongrue in istos verbis quibus Beatus Isidorus in illos qui Virginem Deiparam vocandam non esse contendebant, animadvertere possemus: Videant ne male de Virgine sentiant qui decentes titulos Virgini tribuentem lacerant. Sic nos istis serio inculcabimus: Videant ne male de potestate Pontific sentiant qui decentes titulos Romano Pontifici tribuentem lacerant; cujus sanctissimi Patrie censurae et nostrum titulum, et quae pro eo defendendo, Neapolieet Romae scripsimus, humiliter submittimus, ut si Ipse coelesti quod habet arbitrio, talia nomina in usum ponenda non esse censeat, illa penitus delenda, e medio tollenda et nullo modo defendenda judicemus; etsi enim potestati Pontificae nostra studia dicaverimus, in eam mirifice affecti simus, et pro ea tuenda mori cupiamus, illam tamen talem tantamque, qualem et quantam Romanus Pontifex judicaverit esse, existimamus. Nosque ideo praesentia scripsisse protestamur, non ut nostram sententiam pervicaciter defenderemus, sed ut in quo sensu verba titubi nostrarum conclusionum acceperimus, Dominationi tuae Ill.mae doctissimaeque patefecermus; quam sacri Collegii decus. Ecclesiae sanctae columnam et Summi Pontificia dexteram Omnipotens diu servet incolumem.