Page:EBC 1608o1609 2557.pdf/6

From GATE
This page has been proofread


omnipotentiae, tum quia significatur Pontificem non habere restrictam et limitatam potentiam.
Adde quod idem significatur per haec verba plenitudo potestatis, ac per hoc omnipotentia; differunt enim sicut duo sinonima; plenitudo autem potestatis passim tribuitur Papae, ut patet c. decreto c. qui scit 2a d., et ex S.to Thoma 2a 2ae q. 88, art. 12, ad 3: Summus Pontifex, inquit, gerit pienissime vicem Christi in tota Ecclesia, ipse habet plenitudinem potestatis. Idem docet Gem. cons. 53 pro responsione in principio, et in extravag. Bonifacii VIII quae incipit Unam sanctam Ecclesiam clare hoc habetur. Id autem in illis verbis Pontificia omnipotentia nos intendimus, quod communiter dicimus: Papa omnia potest; cujus modi loquendi plenae sunt paginae auctorum omnium. Dec. cons. 988 viso puncto in principio: Papa est centra jus, supra jus et extra jus, et ideo omnia potest. Gem. con. 8 n. 6 et 7: Papa absolute potest omnia. Guid. Pap. Cons. 134 n.4, verb. Imo si Papa: Papa omnia potest sicut Deus, excepto peccato, et concistorium Dei et Papae idem est. Abb. q. 1 col. 2 in fin. in hib. fin. n.17 et seq. de pact. Rom. cons. 298 n.2, Bal. in l. rescripta C de precib. Imperat. offerend., Cardinalis Tusc. in pract. conci. jur., Thom. 6 conci. 49 qui ex professo probat hanc propositionem, Papa absolute potest omnia, et hujusmodi loca sexcenta; hujus autem potestatem, qui omnia potest meo sensu, in quo potest omnia, omhipotentiam quandam appellari posse quis neget? Mitto Bernardum Epist. 131 ad Mediolanenses, Beatum Joannem à Capistrano tract.de potestate Papae p.1 art.2 n.64: Alvar. Pelag. lib. I de planctu Ecclesiae cap. 58 in fine, qui expresse docet potestatem Papae esse plenam sine numero, pendere et mensura, et quodammodo immensa; immensa autem potestas omnipotentia quoque modo dici certe potest.
Accedat quod in manu Pontificie est manus Dei, quae est omnipotens, ut ait S. Bernardus serm. de Petr. et Paul. qui incipit, Petrus Apostolorum Princeps: O quam potens dignitas, quam digna potentia judicabit Petrus, et Omnipotens Petri judicium confirmat, et est in manu Petri manus Altissimi. Et si sancto Leoni serm. 3° in anniversario assumptionis suae, et legitur in feste cathedrae S.i Petri Antiochiae in Breviario, si iniquam sancto Leoni dicere licuit de sancto Petro, ex persona Christi: Quae mihi potestate sunt propria, sunt tibi mecum participatione communia, cur non liceat Summo Pontifici Christi mmnipotentiam, quae ipsius potestatis est propria per participationem accomodare, ut omnipotens dicatur non proprie et principaliter, sed dependenter et per participationem à Christo? Imo hic modus loquendi videtur induere sensum catholicum, quod scilicet Ecclesiae praelati vere et proprie à peccatis absolvunt, et non solum significant esse à Deo absolutos, ut volunt haeretici; quod utique omnipotentia sapit. Certe si idem est tribunal
---page break---