Page:EBC 1607 12 03 0717.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

correctis, sponsa Christi absque macula et ruga effecta est. Rane coelestis Sponsi in terris vicarius meae commisit curae, hanc ut possim virginem castam exhibere Christo pro viribus laboramus, in hac excolenda et exornanda Societatis nostrae patres insudant. Verum summus Pontifex, regis suasu, cum me in hac ecclesia primum catholicum episcopum constituit, archiepiscopi titulum extinxit; quod cum hi fideles intellexissent, magna affecti tristitia, una voce ad S. Apostolicam Sedem reclamarunt, inaudita parte, antiquissimae dignitatis titulum ab Apostolis acceptum, cum ad sacrosantae ecclesiae sinum confugerent, immerito sibi auferri conquesti sunt; malo ra siquidem ornamenta sperabant. Ad regem quoque querelarum plenas literas dederunt, quibus permotus rex optimus, iterum ad S.Pontificem de tituli restitutione agi imperavit. Amplitudo Vestra Ill.ma in hoc negotio suam interponat authoritatem necesse est: id omnes suppliciter postulamus.
Dioecesis haec quondam ampliar multa suo ambitu continebat, sed praelatorum incuria in angustum redacta est. Crongonoris castrum, urbem Cochinensem et Maylapurem, arcem Coulani nostrae iurisdictioni antiquae subiecta loca, Lusitanorum adventu amisimus. Nunc Maylapure, quae divi Thomae civitas dicitur, novum Summus Pontifex praefecit episcopum, nobis Crongonoris castrum restituii. Novus tamen Maylapurensis episcopus, si archiepiscopi titulum noois restituerint, huic episcopatui suffraganeus de iure est. Cochini urbs et Coulani ita intra diocesis nostrae fines inciusae sunt, ita permixtae seu immersae, ut nullo modo Angamalensi et Cochinensi episcopa tui certi limites inconfusi assignari queant; unde fit ut inter nos de iurisdictione lites perpetuai agitentur modico fructu, maximo detrimento, nomine decernente vel componente; ex quo maxima scandal hoc anno exorta sunt in diesque magis puliulabunt, nisi Apostolica manus tanto malo remedium adhibuerit.
Optimum autem esset et opportunum, si Cochini urbem et Coulanum
---page break---