Page:EBC 1607 11 13 0712.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Reverendissime in Christo Pater, et illustrissime Cardinalis Bellarmine.
Doleo plurimum, quod Illustrissima Amplitudo vestra de me propter catholicam fidem incarcerato, tam duram conceperit, et mihi terribilem opinionem. Hactenus per Dei gratiam, ne in minimo quidem articulo fluctuasse me memini, qui certo et definite ad sublimem maiestatem, et summam authoritatem Sedis Apostolica pertineret. Quod ad iuramentum spectat, fateor me illud suscepisse, sed in eo sensu qui in catholicorum scriptis probatus apparet, et nulla labe temeritatis aspersus. Sensus enim meus ter repetitus, et acceptus a magistratu, et iam etiam publice typis propagatus, hic est: Summum Pontificem non habere imperialem, et civilem poTestatem ad libitum et ex suo appetitu, deponendi nostrum regem. Talem potestatem catholici theologi nunquam tribuerunu Sanctissimo Divi Petri successori, ut Illustrissimus bonae memoriae cardinalis Alanus, et alii non contemnendi scriptores in monumentis suis ad posteritatis memoriam notarunt. Neque est, cur quisquam vel minimam suspicionem habeat, illum sensum admissum esse a magistratu, deformandae causa, aut imminuendae, aut spoliandae dignitatis Apostolicae. Certe tales ex suspicione nati conceptus sunt plerunque fallacissimi magistri, et faciunt timorem, ubi nullus est timor.
Sed ut pergam,quam institui, tenere viam: Illud etiam ad defensionem meam accedit, quod positum est ab Illustrissimo cardinale Caietano, in responsione ada ad Parisienses, quod utrunque vere determinari possit de Papa, et quod habet supremam potestatem in temporalibus, et quod non habet supremam potestatem in temporalibus; quoniam utrumque verum est ad sanum intellectum. Affirmatio namque est vera, in ordine ad spiritualia; negatio vero est vera directe, seu secundum seipsa temporalia. Unde nihil ex utraque decisione erroris accidit. Haec ille Illam etiam sententiam in libros suos praestantissimi catholici scriptores coniecerunt, videlicet, ad summum
---page break---