Page:EBC 1606 08 23 0589.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

minimum sacra exomologesi expiata, ad coeleste epulum accedat. Multim ad eam rem potuit insignis vitae viri innocentia, quae voci ipsius dedit vocem virtutis, et quod caput est, zelus domus Dei mul to maximus. Moverunt haec D. Abbatem Weingartensem, ut per se aliosque virum hunc multis sollicitaret, pro suscipienda Ravenspurgensis oppidi parochia, cuius abbas collator est, malori ex parte haeretica. Flexere tandem et huius et singularium amicorum, dicam et meae preces, cumprimis tot millium animarum irreparabilis interitus, viri mentem, ut Merspurgensi parochia resignata aliisque peramplis conditionibus ad quas Basiliensis antistes honorificentissimis litteris evocaret in alienam dioecesim, neglectis, Ravenspurgensis ecclesiae administrationem laboriosissimam-susciperet in qua quia parum fructus facturum se praevidet, in tam conferta haereticorum turba, nisi et eorum libros legere, et praedicantium seu conciones seu clamitationes adire possit; supplicai ipse humillime, uti et prior D.Iacobus Hackerus, id ut sibi lacere salva conscientia liceat, eiusque faciendi potestas per bullam Apostolicam confirmetur; quod ut fiat, et quam citissime fiat, rogo et ego ex parte supplicantium, animi demissione quanta possum maxima. Illustriss. Cels. V. me et una mecum adolescens collegium nostrum hummillime commendo. Constantiae 23 Augusti A°1606.
R.d.mae et Ill.mae C. V.rae
Devotissimus in Christo servus e filius
Joes Dannenmei jr è Societ. Jesu.
Bullam pro Dno D. Fornerio necdum vidimus, et cum ea alberam pro Weingartensi monasterio cupidissime etiam praestolamur. Abbatis litteras nil dubito quin iampridem Ill.ma C.V. acceperit.
Reverendissimo et Illustrissimo in X.to Principi ac Domino, Dno Roberto S.R.E .Cardinali Amplissimo et Domino suo observandissimo.
Romam.