Page:EBC 1605 12 17 0525.pdf/3

From GATE
This page has been proofread

Ruothart Luitkirchensis, oppidis imperialibus impia Lutheri secta magna ex parte foedissimè inquinatis. Utrique communis cum praedicante seu verbi ministro suggestus, quem, descendente uno, alter conscendit. Iam cum effera illa gens vel evinci, vel ad frugem reduci, vel saitem ad silentium compelli, orthodoxi vero in haeresum odium exacui alia via vix possint (ut nos perpetua hic docet experientia) quam ipsis ante oculos constituendo imposturas erroresque ipsorum, non ex orthodoxorum elucubrationibus, quibus apud ipsos nulla fides (cui enim sano alioqui convertendo unus prae millibus non sufficeret Bellarminus?:absit assentatio) sed ex ipsorummet propriis et apud ipsos impressis libris; rogant supplicantque ex gravibus ac necessariis hisce motivis praedicti domini pastores Ill.mae Cels.ni V.ae ipsis ut nefariorum haereticorum copia legendorum librorum, Sedis Apostolicae dispensatione, concedatur. Erit ea res protervis apostatis extremo dedecori, catholicis vero eximio bono.
Haec ego. Amplissime Cardinalis, rogatus ipse,quam possum obnixissime et, nisi graviter erro, etiam aequissime rogo ousecroque. Praedicabunt hi nomen Amplitudinis tuae (etsi id minimè spectes) iam antea apud nos suo merito inter bonos immortale, inter hostes vero veritatis terribile factum, posterique omnes; reponet aurem susceptum laborem pro Virgine matre praesertim ipsa Virgo mater cumulatissimè; sumptus porro, si qui faciendi, facient boni illi et zelosi viri promptissimè.
Ill.mae Cel.ni V.ae nostrum tandem paulatim emergens Constantiense collegium, novam avitae religionis coloniam, et per ipsam SS.mo D.no N.ro uti devoti amborum filii in Christi visceribus, parentious optimis ac sanctissimis, submississimè ad sanctos pedes vestros toto mentis affectu prostrati commendamus.
Constantiae 17 decembris a° 1605.
Rev.mae et Ill.mae Cels.is et Amplitudinis Vestrae
Devotissimus filius
Ioannes Dannemeyr è Societate Iesu.
---page break---