Page:EBC 1602 07 01 0264.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Deo Opt. Max V.Q.M.
Quaestio theologica
Quod semen Dei,quod Spiritus Sancti atque haereditatis nostrae pignus? Gratia divina (quam negare, aut actus supernaturales, Pelagianum est) in genere, donum supernaturale, gratis homini concessum eique necessarium ut beatitudinem consequatur, non male finitur Ita porrò necessarium ut sine eo veritates supernaturales non solum, sed et naturales omnes tum speculativae tum practicae cognosci certo nequeant: Bonum aliquod morale sine ilio speciali gratiae auxilio fieri quidem potest, sed non quicquid ipsa lex naturae sive quoad modum, sive quoad substantiam praecipit, multo minus diligere Deum super omnia, vel ipsa charitate naturali.
De fide est auxilium gratiae, quo primo iustificamur, esse mere gratuitum, et ad quemlibet actum supernaturalem, tum quoad modum, tum quoad substantiam per modum concursus et principii simpliciter necessarium est. Per hanc gratiam mortella, non autem venialia omnia ordinarie vitantur: Ut quis divinum hoc semen diu atque adeo in finem usque conservet (quod in cuiusvis est potestate) actualibus auxiliis saepius collatis indiget. A peccato resurgere, aut iustificari sine actuali auxilio nullus potest.
Si vero gratia realiter a charitate distincta asseratur essentiae animae quasi subiecto inhaerebit. Si cum hac virtute idem esse dicatur (utrumque enim defenditur) voluntati inerii. Actus supernaturales meritorii quicumque liberi sunt; nec, nisi cum liberiate indifferentiae elicerentur, meritorii essent. Error est libertatem huiusmodi non admittere, quae quidem potestatem agendi et non agendi
---page break---