Page:EBC 1602 06 29 0263.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

maledici Arcesilae nostri, virusque acerbitatis suae tandem aliquando compescere discanti Sed servus malus nec verbis emendabitur: si enim et intellexerit, non obediet. Muneri tibi mitto litterarium opusculum, confectum a me hybernis lucubrationibus, quod donec tuo nomini consacrata prodeant, benigne accipies, meque devinctissimum clientem tuum perpetuo favore complectere. Quod ut facias, maiorem in modum etiam atque etiam obsecro. Vale. Romae e palatio Baroniano. 3 Calend. Julii MDCII.