scripturas honorifice asservatarum. Immo haec ipsa Commentaria probationi sufficerent, et confirmationi; quae ipsemet non alii, quam suo Cervino dicavit: modoque, si nobiscum viveret, quod tam subito ademptus esset avunculus, dicaret nepoti.
Tu vero (si rem ipsam consideremus) quia centra haereticos, Lutheranos praecipue, totus fere sermo dirigitur atque invehitur, in quos caeterosque temporis nostri Tu Dux primarius strictum rotasti ensem, mucronem omnem exacuisti: a quo ingenti negotio licet saepe a florentissimae Societatis tuae praefecturis, aliquando ab aliarum Ecclesiae functionum oneribus, itineribus, obsidionibus intercipereris; nunquam tamen inde manum amovisti, tanto labore aeque infatigabilem ac solicitam: qui sane magis ab haereticorum lingua et calamo, magis ab eorundem fremitu ac sanie, quam a bellorum armis atque clangoribus urgebaris. Vicisti enlm doctissimis ac peregrinis Quaestionibus tuis, quibus Petri navis nullo peritura naufragio, piratarum incursus, scelestorum cautes, furentium obruptas procellas atque immanes, ad tutissimam usque stationem (divino Spirita afflante) evasit: quando, etsi alii brevem soporem interdiu haurirent. Tu excubabas semper, et in lucubrationlbus Tuis tunc quiescebas, cum humiliatis atque deletis fallacibus insidiosorum vaframentis, expunctisque captiosis insultantium objectionlbus, catholicam veritatem concludebas. Velini, nolint perditissimi illi praedones, qui etiam in Christi tunicam inconsutilem disceptantes, irruere non verentur. Te semper reperient, cominus eminusque propellentem: licet semper aculeatis calamis, ut venenatis sagittis, aebriosi invadant Dominicam arcem; semper tamen in quatuor tomos Disputationum Tuarum, tanquam in Davidica propugnacula sive in aeratos Machabaeorum clypeos retundentes, tela dabunt: non innoxio Fidelium sanguine, sed turpi jacientium rubore foedata. Quamvis tertiam ipsi moveant linguam, ut commoveant multos. Tu tamen doctrinis Tuis, sacro ac mystico quaternario fundatis, stabilies omnes. Quare eis aut ad maternum sanctae Ecclesiae sinum, a qua impie ac tumultuarie
---page break---
Page:EBC 1601 08 22 0176.pdf/2
From GATE
This page has been proofread