Page:EBC 1600 08 0109.pdf/9

From GATE
This page has been proofread

imaginem expressit Dei sapientia: David enim ad aspectum vilis erat. Atqui revera omnis homo quantumvis sanctissimus, si illa Dei summa praemia spectes, est vilissimus, illisque minime dignus. Itaque ex ea parte Davidis felicitas mera Dei misericordia fuit. Sed quia illa vilitatis specie, humilitatem et maximas virtutes tegebat; mitissimus enim et habebatur et erat, ea ratione dignus eius Regis munere fuit, qui sibi legem imposuit, ut humiles extolleret, superbos vero deprimerete qua ratione iustissimus Deus, Rex regum et Dominus dominantium non tantum gratis, verum etiam meritis quibusdam illectus bona sua hominibus tribuere videtur? Quid? annon et in tua Cardinalis amplissime vocatione non solum misericordia et veritas sibi invicem occurrerunt, sed etiam iustitia et pax suavissima oscula sibi praebuerunt? Etenim et in tuavocatione ea conspicimus quae maximis Davidis virtutibus sunt simillima. David enim mansuetus et humllis fuit. Ego vero cum animam meum ad illos tuos suavissimos mores, quibus doctrinam tuam condire solebas, revoco, vel in te imaginem Davidis, vel in Davide tuas maximas virtutes humilitatis et mansuetudinis divinis et pulcherrimis coloribus distinctas mihi videre videor. Nihil torvum in tuis oculis, nihil asperum in moribus, sermo lenis, vultus placidus; iis denique tua vita et actiones virtutibus floruerunt, quibus non minus quam sapientia et doctrina homines ad te alliciabas, te tuis auditoribus exhibens et Doctorum sapientissimum et patrem amantissimum. Haec sunt humanis admirabiliora. Scientiis enim humanis scelus primi parentis illam aspersit labem, cuius malum cum B. Faulus contagionem latius serpere vidisset, non dubitavit fasces superbiae scientiae legibus includere, atque ita de scientia definire: Scientia inflat, charitas aedificat. 0 te felicem, Belarmine, Princeps, Illustrissime. Tu enim charitate lesu Christi inflammatus, Samsone fortiot, cum humillimoet mansuetissimo Davide in vastissima scientiarum silva, ursos discerpsisti, tigres vicisti, leones superasti. Quid autem mirum si tam praeclara praeda onustus, de earundem bestiarum satelitibus, Calvino,
---page break---